- ROTEVILLA
- ROTEVILLAurbec. Imperialis Sueviae, ad Nicrum, Helvetiis foederata: Dicta a voce German. Rott, i. e. cohorte, et Vila villa, quasi dicas, cohortium Cimbricarum mansionem: hae enim ibi consedisse dicuntur, postquam a Romanis fusi essent. Pagus primum fuit et villa exigua, dein civitas facta, aliquoties sedem suam mutavit: primo quidem trans Nicrum, dein ob Preimii torrentis crebras inundationes, in alteram eius ripam translata, quae vetus Civitas hodie appellatur, denique postquam conflagravit, paulo editiore in loco collcata est. 16. leuc. a Brisiaco in Ortum, 6. a Scaphusia in Boream. Hîc olim Iuridica sedes totius Sueviae; instituta a Conrado Suevo Imperaratore A. C. 1147. quando cum Lothario Saxone de imperio decertavit, ubi egregiam civium in se fidem expertus, Imperialis huius Iudicii axiomate illam compensavit. Assessores XII. ex ordine equestri vel Senatu legi soliti, sed Electores ad tractum Rheni et Comites Zollerii ab eo exempti sunt: Interim ab hociudicio ad Cameram appellatum. In diaeta pacis Monasteriens. de eo abolendo actum. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 47. Capta urbs fuit bellô Germanicô a Gallis, sed reddita, et Mareschallus Guebrianus, victis prius Imperialibus, ex vulnere, obiit A. C. 1643.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.